- AGASO
- AGASOnomen servi. Horat. l. 2. Serm. Sat. ult.- - - - Si patinam pede lapsus frangat Agaso.Agasonem equidem nomen servi esse fateor, sed appellativum hôc locô, non proprium. Festus: Agasones, equos agentes, i. e. ducenter, Sumitur autem locô praedictô pro hippocomo, seu equisone, uti apud Persium. Sat. 5. v. 76.- - - - Hic Dama est non tressis agaso.Ita vetus Scholiastes: Agaso proprie dicitur servus qui iumenta curat. Casaubon. ab ἄγω deducit, unde ἀγάζω, ac inde ἀγάζων. Sed et Agaso, domesticus, adsecla, buccellarius, seurra, συνώνυμα sunt. Glossae veteres Βατιλικῶν, Βουκκελλάριος ὁ παραμένων ςτρατιώτης; ubi παραμένων Graecis dicitur, quem Latini statorem vocant, qui semper stat ad domini iussa pararus, nec ab eius latere desistit: Hinc παραμένων ετ παρμένων, servi nomen, in Comoediis Graecis et apud Latinos Comicos Parmeno, idem cum agasone seu scurra, quem posterior aetas buccellarium vocavit. Sed et proquolibet servo Agasonem usurpatum esse, docent optimae Glossae, apud quas ita legimus, Agaso, ???οῦλος κτην´εϚι παραμένων, servus, in iumentorum curâ occupatus. Hinc Ioh. de Ianna, Agaso proprie dicitur, qui curat iumenta: sed ridiculum, quod addit, quasi agens somarium. Maxime vero specialiter, Ugutioni sic vocatus minister domesticus asinorum. Unde Graecisinus,Est Asinorum Pastor Agaso boumque bubulcus.In leg. 2. Cod. Theodos. de Cohortalib. Agasones dicuntur Servi ministri Stationariorum. Vide Salmas. ad Ael. Lamprid. in Heliogabalo c. 33. et Severo, c. 61. ac Car. du Fresne Glossar. uti de Agasonis filio Dionysio Siciliae tyranno, Freinshemium ad Curtium l. 9. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.